Per singulos dies legimus Vulgata
#21
Ante Diem Duodecimum Kalendas Februarias – Veneris Dies – MM XX II
Gn 43-45
43 1 Interim fames omnem terram vehementer premebat. 2 Consumptisque cibis quos ex Ægypto detulerant, dixit Jacob ad filios suos : Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum. 3 Respondit Judas : Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione jurisjurandi, dicens : Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum. 4 Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria : 5 sin autem non vis, non ibimus : vir enim, ut sæpe diximus, denuntiavit nobis, dicens : Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo. 6 Dixit eis Israël : In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem. 7 At illi responderunt : Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem : si pater viveret : si haberemus fratrem : et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus : numquid scire poteramus quod dicturus esset : Adducite fratrem vestrum vobiscum ? 8 Judas quoque dixit patri suo : Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere : ne moriamur nos et parvuli nostri. 9 Ego suscipio puerum : de manu mea require illum : nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore. 10 Si non intercessisset dilatio, jam vice alter venissemus. 11 Igitur Israël pater eorum dixit ad eos : Si sic necesse est, facite quod vultis : sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinæ, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum. 12 Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum : et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit : 13 sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum. 14 Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem : et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin : ego autem quasi orbatus absque liberis ero.

15 Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Benjamin : descenderuntque in Ægyptum, et steterunt coram Joseph. 16 Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, præcepit dispensatori domus suæ, dicens : Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium : quoniam mecum sunt comesturi meridie. 17 Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum. 18 Ibique exterriti, dixerunt mutuo : Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus : ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros. 19 Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus, 20 locuti sunt : Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas : 21 quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum : quam nunc eodem pondere reportavimus. 22 Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus quæ nobis necessaria sunt : non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris. 23 At ille respondit : Pax vobiscum, nolite timere : Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris : nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon. 24 Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum. 25 Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie : audierant enim quod ibi comesturi essent panem. 26 Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis : et adoraverunt proni in terram. 27 At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens : Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi ? adhuc vivit ? 28 Qui responderunt : Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum. 29 Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait : Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi ? Et rursum : Deus, inquit, misereatur tui, fili mi. 30 Festinavitque, quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrimæ : et introiens cubiculum flevit. 31 Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait : Ponite panes. 32 Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, Ægyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim Ægyptiis comedere cum Hebræis, et profanum putant hujuscemodi convivium) 33 sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta ætatem suam. Et mirabantur nimis, 34 sumptis partibus quas ab eo acceperant : majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.
44 1 Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens : Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere : et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. 2 Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita. 3 Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis. 4 Jamque urbem exierant, et processerant paululum : tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros : et apprehensis dicito : Quare reddidistis malum pro bono ? 5 scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet : pessimam rem fecistis. 6 Fecit ille ut jusserat : et apprehensis per ordinem locutus est. 7 Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint ? 8 pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ? 9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri. 10 Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii. 11 Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli. 12 Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin. 13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum. 14 Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt. 15 Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ? 16 Cui Judas : Quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus. 17 Respondit Joseph : Absit a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem abite liberi ad patrem vestrum. 18 Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo : tu es enim post Pharaonem 19 dominus meus. Interrogasti prius servos tuos : Habetis patrem aut fratrem ? 20 et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum. 21 Dixistique servis tuis : Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum. 22 Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum : si enim illum dimiserit, morietur. 23 Et dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam. 24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus. 25 Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici. 26 Cui diximus : Ire non possumus : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul : alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri. 27 Ad quæ ille respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. 28 Egressus est unus, et dixistis : Bestia devoravit eum : et hucusque non comparet. 29 Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos. 30 Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat), 31 videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos. 32 Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens : Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore. 33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis. 34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero : ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.
[Image: fresco2.jpg]
*
45 1 Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus : unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ. 2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis. 3 Et dixit fratribus suis : Ego sum Joseph : adhuc pater meus vivit ? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. 4 Ad quos ille clementer : Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope : Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum. 5 Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus : pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum. 6 Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra : et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti. 7 Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis. 8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum : qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti. 9 Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei : Hæc mandat filius tuus Joseph : Deus fecit me dominum universæ terræ Ægypti : descende ad me, ne moreris, 10 et habitabis in terra Gessen : erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides : 11 ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quæ possides. 12 En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos. 13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quæ vidistis in Ægypto : festinate, et adducite eum ad me. 14 Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit : illo quoque similiter flente super collum ejus. 15 Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos : post quæ ausi sunt loqui ad eum. 16 Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis : Venerunt fratres Joseph : et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus. 17 Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens : Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan, 18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me : et ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ. 19 Præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum : et dicito : Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes. 20 Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra : quia omnes opes Ægypti vestræ erunt.

21 Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere. 22 Singulis quoque proferri jussit binas stolas : Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis : 23 tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes. 24 Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait : Ne irascamini in via. 25 Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob. 26 Et nuntiaverunt ei, dicentes : Joseph filius tuus vivit : et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis. 27 Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat, revixit spiritus ejus, 28 et ait : Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit : vadam, et videbo illum antequam moriar.
 
Ps 21
21 1 In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.
2 Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ?
longe a salute mea verba delictorum meorum.
3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ;
et nocte, et non ad insipientiam mihi.
4 Tu autem in sancto habitas, laus Israël.
5 In te speraverunt patres nostri ;
speraverunt, et liberasti eos.
6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ;
in te speraverunt, et non sunt confusi.
7 Ego autem sum vermis, et non homo ;
opprobrium hominum, et abjectio plebis.
8 Omnes videntes me deriserunt me ;
locuti sunt labiis, et moverunt caput.
9 Speravit in Domino, eripiat eum :
salvum faciat eum, quoniam vult eum.
10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,
spes mea ab uberibus matris meæ.
11 In te projectus sum ex utero ;
de ventre matris meæ Deus meus es tu :
12 ne discesseris a me,
quoniam tribulatio proxima est,
quoniam non est qui adjuvet.
13 Circumdederunt me vituli multi ;
tauri pingues obsederunt me.
14 Aperuerunt super me os suum,
sicut leo rapiens et rugiens.
15 Sicut aqua effusus sum,
et dispersa sunt omnia ossa mea :
factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
16 Aruit tamquam testa virtus mea,
et lingua mea adhæsit faucibus meis :
et in pulverem mortis deduxisti me.
17 Quoniam circumdederunt me canes multi ;
concilium malignantium obsedit me.
Foderunt manus meas et pedes meos ;
18 dinumeraverunt omnia ossa mea.
Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
19 Diviserunt sibi vestimenta mea,
et super vestem meam miserunt sortem.
20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ;
ad defensionem meam conspice.
21 Erue a framea, Deus, animam meam,
et de manu canis unicam meam.
22 Salva me ex ore leonis,
et a cornibus unicornium humilitatem meam.
23 Narrabo nomen tuum fratribus meis ;
in medio ecclesiæ laudabo te.
24 Qui timetis Dominum, laudate eum ;
universum semen Jacob, glorificate eum.
25 Timeat eum omne semen Israël,
quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis,
nec avertit faciem suam a me :
et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
26 Apud te laus mea in ecclesia magna ;
vota mea reddam in conspectu timentium eum.
27 Edent pauperes, et saturabuntur,
et laudabunt Dominum qui requirunt eum :
vivent corda eorum in sæculum sæculi.
28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ;
et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium :
29 quoniam Domini est regnum,
et ipse dominabitur gentium.
30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ;
in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.
31 Et anima mea illi vivet ;
et semen meum serviet ipsi.
32 Annuntiabitur Domino generatio ventura ;
et annuntiabunt cæli justitiam ejus
populo qui nascetur, quem fecit Dominus.

Mt 14, 1-21
[Image: 640px-La_decapitaci%C3%B3n_de_San_Juan_B...vaggio.jpg]
**
14 1 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu : 2 et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. 3 Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui. 4 Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam. 5 Et volens illum occidere, timuit populum : quia sicut prophetam eum habebant. 6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi : 7 unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. 8 At illa præmonita a matre sua : Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ. 9 Et contristatus est rex : propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari. 10 Misitque et decollavit Joannem in carcere. 11 Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ. 12 Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud : et venientes nuntiaverunt Jesu.

13 Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum : et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. 14 Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum. 15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam præteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. 16 Jesus autem dixit eis : Non habent necesse ire : date illis vos manducare. 17 Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. 18 Qui ait eis : Afferte mihi illos huc. 19 Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. 20 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. 21 Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
*Joseph lets his brothers recognize him Peter Von Cornelius (1783-1867), Berlin, Staatliche Museen.
Ps XXI,1: Sic dixit Jesus in cruce: “Elì, Elì, lemà sabactàni? (Mt XXVII, 46)
**Beheading of Saint John the Baptist, Caravaggio, CoCathedral of Saint John, La Valletta, Malta.
Reply
#22
Ante Diem Undecimum Kalendas Februarias – Saturni Dies – MM XX II
[Image: 03aa53eed3ae0fc30b3c1d0c5ca0469a.jpg] *
Gn 46-48
46 1 Profectusque Israël cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum juramenti : et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, 2 audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi : Jacob, Jacob. Cui respondit : Ecce adsum. 3 Ait illi Deus : Ego sum fortissimus Deus patris tui : noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. 4 Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem : Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos. 5 Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti : tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem, 6 et omnia quæ possederat in terra Chanaan : venitque in Ægyptum cum omni semine suo, 7 filii ejus, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies. 8 Hæc sunt autem nomina filiorum Israël, qui ingressi sunt in Ægyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben. 9 Filii Ruben : Henoch et Phallu et Hesron et Charmi. 10 Filii Simeon : Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis. 11 Filii Levi : Gerson et Caath et Merari. 12 Filii Juda : Her et Onan et Sela et Phares et Zara ; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares : Hesron et Hamul. 13 Filii Issachar : Thola et Phua et Job et Semron. 14 Filii Zabulon : Sared et Elon et Jahelel. 15 Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua : omnes animæ filiorum ejus et filiarum, triginta tres. 16 Filii Gad : Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli. 17 Filii Aser : Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria : Heber et Melchiel. 18 Hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ : et hos genuit Jacob sedecim animas. 19 Filii Rachel uxoris Jacob : Joseph et Benjamin. 20 Natique sunt Joseph filii in terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos : Manasses et Ephraim. 21 Filii Benjamin : Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared. 22 Hi filii Rachel quos genuit Jacob : omnes animæ, quatuordecim. 23 Filii Dan : Husim. 24 Filii Nephthali : Jasiel et Guni et Jeser et Sallem. 25 Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ : et hos genuit Jacob : omnes animæ, septem. 26 Cunctæ animæ, quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum, et egressæ sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex. 27 Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Jacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta.
28 Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen. 29 Quo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum : vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit. 30 Dixitque pater ad Joseph : Jam lætus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo. 31 At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui : Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei : Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me : 32 et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum : pecora sua, et armenta, et omnia quæ habere potuerunt, adduxerunt secum. 33 Cumque vocaverit vos, et dixerit : Quod est opus vestrum ? 34 respondebitis : Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen : quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium.
47 1 Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens : Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra Chanaan : et ecce consistunt in terra Gessen. 2 Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege : 3 quos ille interrogavit : Quid habetis operis ? Responderunt : Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri. 4 Ad peregrinandum in terra tua venimus : quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan : petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen. 5 Dixit itaque rex ad Joseph : Pater tuus et fratres tui venerunt ad te. 6 Terra Ægypti in conspectu tuo est : in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum. 7 Post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo : qui benedicens illi, 8 et interrogatus ab eo : Quot sunt dies annorum vitæ tuæ ? 9 respondit : Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt. 10 Et benedicto rege, egressus est foras. 11 Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo terræ loco, Ramesses, ut præceperat Pharao. 12 Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis.
13 In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime Ægypti et Chanaan. 14 E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in ærarium regis. 15 Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Ægyptus ad Joseph, dicens : Da nobis panes : quare morimur coram te, deficiente pecunia ? 16 Quibus ille respondit : Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis. 17 Quæ cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis : sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum. 18 Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei : Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt : nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus. 19 Cur ergo moriemur te vidente ? et nos et terra nostra tui erimus : eme nos in servitutem regiam, et præbe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem. 20 Emit igitur Joseph omnem terram Ægypti, vendentibus singulis possessiones suas præ magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni, 21 et cunctos populos ejus a novissimis terminis Ægypti usque ad extremos fines ejus, 22 præter terram sacerdotum, quæ a rege tradita fuerat eis : quibus et statuta cibaria ex horreis publicis præbebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas. 23 Dixit ergo Joseph ad populos : En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet : accipite semina, et serite agros, 24 ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis : quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris. 25 Qui responderunt : Salus nostra in manu tua est : respiciat nos tantum dominus noster, et læti serviemus regi. 26 Ex eo tempore usque in præsentem diem, in universa terra Ægypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quæ libera ab hac conditione fuit.
27 Habitavit ergo Israël in Ægypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam : auctusque est, et multiplicatus nimis. 28 Et vixit in ea decem et septem annis : factique sunt omnes dies vitæ illius, centum quadraginta septem annorum. 29 Cumque appropinquare cerneret diem mortis suæ, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum : Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo : et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Ægypto : 30 sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph : Ego faciam quod jussisti. 31 Et ille : Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israël Deum, conversus ad lectuli caput.
48 1 His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus : qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit. 2 Dictumque est seni : Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo. 3 Et ingresso ad se ait : Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quæ est in terra Chanaan : benedixitque mihi, 4 et ait : Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum : daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam. 5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt : Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. 6 Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis. 7 Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus : et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratæ, quæ alio nomine appellatur Bethlehem. 8 Videns autem filios ejus dixit ad eum : Qui sunt isti ? 9 Respondit : Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis. 10 Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos, 11 dixit ad filium suum : Non sum fraudatus aspectu tuo : insuper ostendit mihi Deus semen tuum. 12 Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram. 13 Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israël : Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum. 14 Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris : sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus. 15 Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait : Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac ; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem : 16 angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis : et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram. 17 Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit : et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse. 18 Dixitque ad patrem : Non ita convenit, pater : quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus. 19 Qui renuens, ait : Scio, fili mi, scio : et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur : sed frater ejus minor, major erit illo : et semen illius crescet in gentes. 20 Benedixitque eis in tempore illo, dicens : In te benedicetur Israël, atque dicetur : Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen. 21 Et ait ad Joseph filium suum : En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum. 22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo.
Ps 22
22 1 Psalmus David.
Dominus regit me, et nihil mihi deerit :
2 in loco pascuæ, ibi me collocavit.
Super aquam refectionis educavit me ;
3 animam meam convertit.
Deduxit me super semitas justitiæ
propter nomen suum.
4 Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis,
non timebo mala, quoniam tu mecum es.
Virga tua, et baculus tuus,
ipsa me consolata sunt.
5 Parasti in conspectu meo mensam
adversus eos qui tribulant me ;
impinguasti in oleo caput meum :
et calix meus inebrians, quam præclarus est !
6 Et misericordia tua subsequetur me
omnibus diebus vitæ meæ ;
et ut inhabitem in domo Domini
in longitudinem dierum.
Mt 14,22-36
14 22 Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. 23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi : 24 navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim contrarius ventus. 25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare. 26 Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. 27 Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere. 28 Respondens autem Petrus, dixit : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas. 29 At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum. 30 Videns vero ventum validum, timuit : et cum cœpisset mergi, clamavit dicens : Domine, salvum me fac. 31 Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum : et ait illi : Modicæ fidei, quare dubitasti ? 32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. 33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es. 34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar. 35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes : 36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.
[Image: christ-galilee.jpg] **
*Semites travel in caravan heading Aegypt, Beni Hasan, Tomb of “Khnum-hotep”
** Jesus walks on the waters, Tintoretto, 1575-1580, Washington, National Gallery.
Reply
#23
Ante Diem Decimum Kalendas Februarias – Dominucus Dies – MM XX II
Gn 49-50
49 1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.
2 Congregamini, et audite, filii Jacob,
audite Israël patrem vestrum :
3 Ruben, primogenitus meus,
tu fortitudo mea, et principium doloris mei ;
prior in donis, major in imperio.
4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui,
et maculasti stratum ejus.
5 Simeon et Levi fratres
vasa iniquitatis bellantia.
6 In consilium eorum non veniat anima mea,
et in cœtu illorum non sit gloria mea :
quia in furore suo occiderunt virum,
et in voluntate sua suffoderunt murum.
7 Maledictus furor eorum, quia pertinax :
et indignatio eorum, quia dura :
dividam eos in Jacob,
et dispergam eos in Israël.
8 Juda, te laudabunt fratres tui :
manus tua in cervicibus inimicorum tuorum,
adorabunt te filii patris tui.
9 Catulus leonis Juda :
ad prædam, fili mi, ascendisti :
requiescens accubuisti ut leo,
et quasi leæna : quis suscitabit eum ?
10 Non auferetur sceptrum de Juda,
et dux de femore ejus,
donec veniat qui mittendus est,
et ipse erit expectatio gentium.
11 Ligans ad vineam pullum suum,
et ad vitem, o fili mi, asinam suam,
lavabit in vino stolam suam
et in sanguine uvæ pallium suum.
12 Pulchriores sunt oculi ejus vino,
et dentes ejus lacte candidiores.
13 Zabulon in littore maris habitabit,
et in statione navium
pertingens usque ad Sidonem.
14 Issachar asinus fortis
accubans inter terminos.
15 Vidit requiem, quod esset bona
et terram, quod optima :
et supposuit humerum suum ad portandum,
factusque est tributis serviens.
16 Dan judicabit populum suum
sicut et alia tribus in Israël.
17 Fiat Dan coluber in via,
cerastes in semita,
mordens ungulas equi,
ut cadat ascensor ejus retro.
18 Salutare tuum expectabo, Domine.
19 Gad, accinctus præliabitur ante eum :
et ipse accingetur retrorsum.
20 Aser, pinguis panis ejus,
et præbebit delicias regibus.
21 Nephthali, cervus emissus,
et dans eloquia pulchritudinis.
22 Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu :
filiæ discurrerunt super murum.
23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt,
invideruntque illi habentes jacula.
24 Sedit in forti arcus ejus,
et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius
per manus potentis Jacob :
inde pastor egressus est, lapis Israël.
25 Deus patris tui erit adjutor tuus,
et omnipotens benedicet tibi
benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum,
benedictionibus uberum et vulvæ.
26 Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus,
donec veniret desiderium collium æternorum :
fiant in capite Joseph,
et in vertice Nazaræi inter fratres suos.
27 Benjamin lupus rapax,
mane comedat prædam,
et vespere dividet spolia.
28 Omnes hi in tribubus Israël duodecim : hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.
29 Et præcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi, 30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri. 31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet. 32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.
50 1 Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum. 2 Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem. 3 Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies : iste quippe mos erat cadaverum conditorum : flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus. 4 Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis : Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis : 5 eo quod pater meus adjuraverit me dicens : En morior : in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar. 6 Dixitque ei Pharao : Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es. 7 Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terræ Ægypti : 8 domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quæ dereliquerant in terra Gessen. 9 Habuit quoque in comitatu currus et equites : et facta est turba non modica. 10 Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem : ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. 11 Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt : Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti. 12 Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis : 13 et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo, contra faciem Mambre. 14 Reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre.
15 Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes : Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus, 16 mandaverunt ei dicentes : Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur, 17 ut hæc tibi verbis illius diceremus : Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te : nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph. 18 Veneruntque ad eum fratres sui : et proni adorantes in terram, dixerunt : Servi tui sumus. 19 Quibus ille respondit : Nolite timere : num Dei possumus resistere voluntati ? 20 Vos cogitastis de me malum : sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. 21 Nolite timere : ego pascam vos et parvulos vestros : consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus. 22 Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui : vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph. 23 Quibus transactis, locutus est fratribus suis : Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob. 24 Cumque adjurasset eos atque dixisset : Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto : 25 mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto.
Ps 23
23 1 Prima sabbati. Psalmus David.
Domini est terra, et plenitudo ejus ;
orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
2 Quia ipse super maria fundavit eum,
et super flumina præparavit eum.
3 Quis ascendet in montem Domini ?
aut quis stabit in loco sancto ejus ?
4 Innocens manibus et mundo corde,
qui non accepit in vano animam suam,
nec juravit in dolo proximo suo :
5 hic accipiet benedictionem a Domino,
et misericordiam a Deo salutari suo.
6 Hæc est generatio quærentium eum,
quærentium faciem Dei Jacob.
7 Attollite portas, principes, vestras,
et elevamini, portæ æternales,
et introibit rex gloriæ.
8 Quis est iste rex gloriæ ?
Dominus fortis et potens,
Dominus potens in prælio.
9 Attollite portas, principes, vestras,
et elevamini, portæ æternales,
et introibit rex gloriæ.
10 Quis est iste rex gloriæ ?
Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.
Mt 15,1-20
15 1 Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes : 2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant. 3 Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit : 4 Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. 5 Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit : 6 et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. 7 Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens :
8 Populus hic labiis me honorat :
cor autem eorum longe est a me.
9 Sine causa autem colunt me,
docentes doctrinas et mandata hominum.
10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite. 11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. 12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt ? 13 At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur. 14 Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum ; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. 15 Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam. 16 At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ? 17 Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ? 18 Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem : 19 de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ : 20 hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
Reply
#24
Ante Diem Nonum Kalendas Februarias – Lunae Dies – MM XX II
Ex 1-3
[Image: OIP.GRLieeF_oqazTQLXZreYjwHaLA?pid=ImgDet&rs=1] *
1 1 Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt : 2 Ruben, Simeon, Levi, Judas, 3 Issachar, Zabulon et Benjamin, 4 Dan et Nephthali, Gad et Aser. 5 Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Ægypto erat. 6 Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa, 7 filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.
8 Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph. 9 Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est. 10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra. 11 Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses. 12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant : 13 oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis, 14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur. 15 Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua, 16 præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate. 17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares. 18 Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ? 19 Quæ responderunt : Non sunt Hebrææ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt. 20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis. 21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos. 22 Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate.
2 1 Egressus est post hæc vir de domo Levi : et accepit uxorem stirpis suæ. 2 Quæ concepit, et peperit filium : et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus. 3 Cumque jam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice : posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripæ fluminis, 4 stante procul sorore ejus, et considerante eventum rei. 5 Ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine : et puellæ ejus gradiebantur per crepidinem alvei. Quæ cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis : et allatam 6 aperiens, cernensque in ea parvulum vagientem, miserta ejus, ait : De infantibus Hebræorum est hic. 7 Cui soror pueri : Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem hebræam, quæ nutrire possit infantulum ? 8 Respondit : Vade. Perrexit puella et vocavit matrem suam. 9 Ad quam locuta filia Pharaonis : Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi : ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum : adultumque tradidit filiæ Pharaonis. 10 Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens : Quia de aqua tuli eum.
11 In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos : viditque afflictionem eorum, et virum ægyptium percutientem quemdam de Hebræis fratribus suis. 12 Cumque circumspexisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum Ægyptium abscondit sabulo. 13 Et egressus die altero conspexit duos Hebræos rixantes : dixitque ei qui faciebat injuriam : Quare percutis proximum tuum ? 14 Qui respondit : Quis te constituit principem et judicem super nos ? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Ægyptium ? Timuit Moyses, et ait : Quomodo palam factum est verbum istud ?
15 Audivitque Pharao sermonem hunc, et quærebat occidere Moysen : qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian, et sedit juxta puteum. 16 Erant autem sacerdoti Madian septem filiæ, quæ venerunt ad hauriendam aquam : et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui. 17 Supervenere pastores, et ejecerunt eas : surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum. 18 Quæ cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas : Cur velocius venistis solito ? 19 Responderunt : Vir ægyptius liberavit nos de manu pastorum : insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus. 20 At ille : Ubi est ? inquit : quare dimisistis hominem ? vocate eum ut comedat panem. 21 Juravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam ejus uxorem : 22 quæ peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens : Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens : Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis.
23 Post multum vero temporis mortuus est rex Ægypti : et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt : ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. 24 Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est fœderis quod pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob. 25 Et respexit Dominus filios Israël et cognovit eos.
[Image: barbiero11.jpg] *
3 1 Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian : cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb. 2 Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi : et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. 3 Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus. 4 Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait : Moyses, Moyses. Qui respondit : Adsum. 5 At ille : Ne appropies, inquit, huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est. 6 Et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam : non enim audebat aspicere contra Deum. 7 Cui ait Dominus : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus : 8 et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi. 9 Clamor ergo filiorum Israël venit ad me : vidique afflictionem eorum, qua ab Ægyptiis opprimuntur. 10 Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israël, de Ægypto.
11 Dixitque Moyses ad Deum : Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israël de Ægypto ? 12 Qui dixit ei : Ego ero tecum : et hoc habebis signum, quod miserim te : cum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Deo super montem istum. 13 Ait Moyses ad Deum : Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis : Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi : Quod est nomen ejus ? quid dicam eis ? 14 Dixit Deus ad Moysen : Ego sum qui sum. Ait : Sic dices filiis Israël : Qui est, misit me ad vos. 15 Dixitque iterum Deus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos : hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem. 16 Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos : Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens : Visitans visitavi vos : et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto. 17 Et dixi ut educam vos de afflictione Ægypti in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi, ad terram fluentem lacte et melle. 18 Et audient vocem tuam : ingredierisque tu, et seniores Israël, ad regem Ægypti, et dices ad eum : Dominus Deus Hebræorum vocavit nos : ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro. 19 Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam. 20 Extendam enim manum meam, et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum in medio eorum : post hæc dimittet vos. 21 Daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis : et cum egrediemini, non exibitis vacui : 22 sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes : ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Ægyptum.
Ps 24

24 1 In finem. Psalmus David.
Ad te, Domine, levavi animam meam :
2 Deus meus, in te confido ; non erubescam.
3 Neque irrideant me inimici mei :
etenim universi qui sustinent te, non confundentur.
4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue.
Vias tuas, Domine, demonstra mihi,
et semitas tuas edoce me.
5 Dirige me in veritate tua, et doce me,
quia tu es Deus salvator meus,
et te sustinui tota die.
6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine,
et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.
7 Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris.
Secundum misericordiam tuam memento mei tu,
propter bonitatem tuam, Domine.
8 Dulcis et rectus Dominus ;
propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
9 Diriget mansuetos in judicio ;
docebit mites vias suas.
10 Universæ viæ Domini, misericordia et veritas,
requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
11 Propter nomen tuum, Domine,
propitiaberis peccato meo ; multum est enim.
12 Quis est homo qui timet Dominum ?
legem statuit ei in via quam elegit.
13 Anima ejus in bonis demorabitur,
et semen ejus hæreditabit terram.
14 Firmamentum est Dominus timentibus eum ;
et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
15 Oculi mei semper ad Dominum,
quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
16 Respice in me, et miserere mei,
quia unicus et pauper sum ego.
17 Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt :
de necessitatibus meis erue me.
18 Vide humilitatem meam et laborem meum,
et dimitte universa delicta mea.
19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt,
et odio iniquo oderunt me.
20 Custodi animam meam, et erue me :
non erubescam, quoniam speravi in te.
21 Innocentes et recti adhæserunt mihi,
quia sustinui te.
22 Libera, Deus, Israël
ex omnibus tribulationibus suis.
Mt 15,21-39
15 21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. 22 Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a dæmonio vexatur. 23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos. 24 Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël. 25 At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me. 26 Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. 27 At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. 28 Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.

29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ : et ascendens in montem, sedebat ibi. 30 Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos : et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos, 31 ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes : et magnificabant Deum Israël. 32 Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit : Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. 33 Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ? 34 Et ait illis Jesus : Quot habetis panes ? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos. 35 Et præcepit turbæ ut discumberent super terram. 36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. 37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. 38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. 39 Et, dimissa turba, ascendit in naviculam : et venit in fines Magedan.

* The Burning Bush, Raffaello Sanzio e Bottega, 1512-1518 ca., Vatican City, Apostolic Palace, logge del Bramante.
** Ramses II, 1290-1224 a.C., Turin, Aegyptian museum.
Reply
#25
Ante Diem Octavum Kalendas Februarias – Martis Dies – MM XX II
[Image: the-finding-of-moses-salvator-rosa.jpg] *
Ex 4-6
4 1 Respondens Moyses ait : Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent : Non apparuit tibi Dominus. 2 Dixit ergo ad eum : Quid est quod tenes in manu tua ? Respondit : Virga. 3 Dixitque Dominus : Projice eam in terram. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses. 4 Dixitque Dominus : Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam. 5 Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. 6 Dixitque Dominus rursum : Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. 7 Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquæ. 8 Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. 9 Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam : sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem.
10 Ait Moyses : Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius : et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguæ sum. 11 Dixit Dominus ad eum : Quis fecit os hominis ? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cæcum ? nonne ego ? 12 Perge, igitur, et ego ero in ore tuo : doceboque te quid loquaris. 13 At ille : Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es. 14 Iratus Dominus in Moysen, ait : Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit : ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te lætabitur corde. 15 Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus : et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis. 16 Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum : tu autem eris ei in his quæ ad Deum pertinent. 17 Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa. 18 Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque ei : Vadam et revertar ad fratres meos in Ægyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Jethro : Vade in pace.
19 Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian : Vade, et revertere in Ægyptum, mortui sunt enim omnes qui quærebant animam tuam. 20 Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum : reversusque est in Ægyptum, portans virgam Dei in manu sua. 21 Dixitque ei Dominus revertenti in Ægyptum : Vide ut omnia ostenta quæ posui in manu tua, facias coram Pharaone : ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum. 22 Dicesque ad eum : Hæc dicit Dominus : Filius meus primogenitus Israël. 23 Dixi tibi : Dimitte filium meum ut serviat mihi ; et noluisti dimittere eum : ecce ego interficiam filium tuum primogenitum. 24 Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum. 25 Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait : Sponsus sanguinum tu mihi es. 26 Et dimisit eum postquam dixerat : Sponsus sanguinum ob circumcisionem. 27 Dixit autem Dominus ad Aaron : Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum. 28 Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quæ mandaverat. 29 Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël. 30 Locutusque est Aaron omnia verba quæ dixerat Dominus ad Moysen : et fecit signa coram populo, 31 et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël, et respexisset afflictionem illorum : et proni adoraverunt.
5 1 Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. 2 At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam. 3 Dixeruntque : Deus Hebræorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius. 4 Ait ad eos rex Ægypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra.
5 Dixitque Pharao : Multus est populus terræ : videtis quod turba succreverit : quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ? 6 Præcepit ergo in die illo præfectis operum et exactoribus populi, dicens : 7 Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas. 8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro. 9 Opprimantur operibus, et expleant ea : ut non acquiescant verbis mendacibus. 10 Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas : 11 ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro. 12 Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas. 13 Præfecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ. 14 Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ? 15 Veneruntque præpositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ? 16 paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum. 17 Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus, et sacrificemus Domino. 18 Ite ergo, et operamini : paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum. 19 Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies. 20 Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone : 21 et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos. 22 Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare misisti me ? 23 ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum : et non liberasti eos.
[Image: 6671918365_2187e0ce07_o.jpg] **
6 1 Dixitque Dominus ad Moysen : Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni : per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua. 2 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : Ego Dominus 3 qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente : et nomen meum Adonai non indicavi eis. 4 Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ. 5 Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos : et recordatus sum pacti mei. 6 Ideo dic filiis Israël : Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis. 7 Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus : et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum, 8 et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob : daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.
9 Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël : qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum. 10 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 11 Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israël de terra sua. 12 Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Israël non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis ? 13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti.
14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi : 15 hæ cognationes Ruben. Filii Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis : hæ progenies Simeon. 16 Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas : Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem. 17 Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas. 18 Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres. 19 Filii Merari : Moholi et Musi : hæ cognationes Levi per familias suas. 20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam : quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem. 21 Filii quoque Isaar : Core, et Nepheg, et Zechri. 22 Filii quoque Oziel : Misaël, et Elisaphan, et Sethri. 23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. 24 Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hæ sunt cognationes Coritarum. 25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel : quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas. 26 Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas. 27 Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Israël de Ægypto : iste est Moyses et Aaron, 28 in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Ægypti.
29 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi. 30 Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ?
[Image: salterio-Ingeburg.jpg] ***
Ps 25
25 1 In finem. Psalmus David.
Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum,
et in Domino sperans non infirmabor.
2 Proba me, Domine, et tenta me ;
ure renes meos et cor meum.
3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est,
et complacui in veritate tua.
4 Non sedi cum concilio vanitatis,
et cum iniqua gerentibus non introibo.
5 Odivi ecclesiam malignantium,
et cum impiis non sedebo.
6 Lavabo inter innocentes manus meas,
et circumdabo altare tuum, Domine :
7 ut audiam vocem laudis,
et enarrem universa mirabilia tua.
8 Domine, dilexi decorem domus tuæ,
et locum habitationis gloriæ tuæ.
9 Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam,
et cum viris sanguinum vitam meam :
10 in quorum manibus iniquitates sunt ;
dextera eorum repleta est muneribus.
11 Ego autem in innocentia mea ingressus sum ;
redime me, et miserere mei.
12 Pes meus stetit in directo ;
in ecclesiis benedicam te, Domine.
Mt 16 (AEDIFICATIO ECCLESIAE)
16 1 Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes : et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis. 2 At ille respondens, ait illis : Facto vespere dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim cælum. 3 Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum. 4 Faciem ergo cæli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire ? Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.
5 Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. 6 Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum. 7 At illi cogitabant intra se dicentes : Quia panes non accepimus. 8 Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis ? 9 Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ? 10 neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ? 11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum ? 12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.
13 Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ? 14 At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. 15 Dicit illis Jesus : Vos autem, quem me esse dicitis ? 16 Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi. 17 Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. 18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. 19 Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis. 20 Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.
21 Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. 22 Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc. 23 Qui conversus, dixit Petro : Vade post me Satana, scandalum es mihi : quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum. 24 Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. 25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. 26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur ? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ? 27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis : et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. 28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.

* Moses is saved from the waters, Salvator Rosa, 1660-1665, Detroit, Detroit Institute of Arts
** Bas-relief, prisoners work under Assyrian soldiers, Nineveh, 700 B.C.
*** Psalterium “Ingeburg” with depictions of episodes from the life of Moses, 1210, Chantilly, Condé Museum, ms. 9/1695, fol 12v
Reply
#26
Ante Diem Septimum Kalendas Februarias – Mercurii Dies – MM XX II
Ex 7-8
7 1 Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis : et Aaron frater tuus erit propheta tuus. 2 Tu loqueris ei omnia quæ mando tibi : et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israël de terra sua. 3 Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Ægypti, 4 et non audiet vos : immittamque manum meam super Ægyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima. 5 Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum, et eduxerim filios Israël de medio eorum. 6 Fecit itaque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : ita egerunt. 7 Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.
8 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : 9 Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa : dices ad Aaron : Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum. 10 Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus : tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum. 11 Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos : et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptiacas et arcana quædam similiter. 12 Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones : sed devoravit virga Aaron virgas eorum. 13 Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.
14 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor Pharaonis : non vult dimittere populum. 15 Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas : et stabis in occursum ejus super ripam fluminis : et virgam quæ conversa est in draconem, tolles in manu tua. 16 Dicesque ad eum : Dominus Deus Hebræorum misit me ad te, dicens : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto : et usque ad præsens audire noluisti. 17 Hæc igitur dicit Dominus : In hoc scies quod sim Dominus : ecce percutiam virga, quæ in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem. 18 Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquæ, et affligentur Ægyptii bibentes aquam fluminis. 19 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Ægypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem : et sit cruor in omni terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis. 20 Feceruntque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus : quæ versa est in sanguinem. 21 Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt : computruitque fluvius, et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra Ægypti. 22 Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis : et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut præceperat Dominus. 23 Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice. 24 Foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent : non enim poterant bibere de aqua fluminis. 25 Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.
8 1 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et dices ad eum : Hæc dicit Dominus : Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi : 2 sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis, 3 et ebulliet fluvius ranas : quæ ascendent, et ingredientur domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum : 4 et ad te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos intrabunt ranæ. 5 Dixitque Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Extende manum tuam super fluvios ac super rivos et paludes, et educ ranas super terram Ægypti. 6 Et extendit Aaron manum super aquas Ægypti, et ascenderunt ranæ, operueruntque terram Ægypti. 7 Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super terram Ægypti. 8 Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum ut sacrificet Domino. 9 Dixitque Moyses ad Pharaonem : Constitue mihi quando deprecer pro te, et pro servis tuis, et pro populo tuo, ut abigantur ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo : et tantum in flumine remaneant. 10 Qui respondit : Cras. At ille : Juxta, inquit, verbum tuum faciam : ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. 11 Et recedent ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo : et tantum in flumine remanebunt. 12 Egressique sunt Moyses et Aaron a Pharaone : et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni. 13 Fecitque Dominus juxta verbum Moysi : et mortuæ sunt ranæ de domibus, et de villis, et de agris. 14 Congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra. 15 Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.
16 Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere ad Aaron : Extende virgam tuam, et percute pulverem terræ : et sint sciniphes in universa terra Ægypti. 17 Feceruntque ita. Et extendit Aaron manum, virgam tenens : percussitque pulverem terræ, et facti sunt sciniphes in hominibus, et in jumentis : omnis pulvis terræ versus est in sciniphes per totam terram Ægypti. 18 Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent sciniphes, et non potuerunt : erantque sciniphes tam in hominibus quam in jumentis. 19 Et dixerunt malefici ad Pharaonem : Digitus Dei est hic ; induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut præceperat Dominus.
20 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Consurge diluculo, et sta coram Pharaone : egredietur enim ad aquas : et dices ad eum : Hæc dicit Dominus : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. 21 Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas, omne genus muscarum : et implebuntur domus Ægyptiorum muscis diversi generis, et universa terra in qua fuerint. 22 Faciamque mirabilem in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscæ : et scias quoniam ego Dominus in medio terræ. 23 Ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum : cras erit signum istud. 24 Fecitque Dominus ita. Et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum ejus, et in omnem terram Ægypti : corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis. 25 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et ait eis : Ite et sacrificate Deo vestro in terra hac. 26 Et ait Moyses : Non potest ita fieri : abominationes enim Ægyptiorum immolabimus Domino Deo nostro : quod si mactaverimus ea quæ colunt Ægyptii coram eis, lapidibus nos obruent. 27 Viam trium dierum pergemus in solitudinem : et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis. 28 Dixitque Pharao : Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto : verumtamen longius ne abeatis, rogate pro me. 29 At ait Moyses : Egressus a te, orabo Dominum : et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus cras : verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino. 30 Egressusque Moyses a Pharaone, oravit Dominum. 31 Qui fecit juxta verbum illius, et abstulit muscas a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus : non superfuit ne una quidem. 32 Et ingravatum est cor Pharaonis, ita ut nec hac quidem vice dimitteret populum.
Ps 26
26 1 Psalmus David, priusquam liniretur.
Dominus illuminatio mea et salus mea : quem timebo ?
Dominus protector vitæ meæ :
a quo trepidabo ?
2 Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas,
qui tribulant me inimici mei,
ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
3 Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum ;
si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo.
4 Unam petii a Domino, hanc requiram,
ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ ;
ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus.
5 Quoniam abscondit me in tabernaculo suo ;
in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
6 In petra exaltavit me,
et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos.
Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis ;
cantabo, et psalmum dicam Domino.
7 Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te ;
miserere mei, et exaudi me.
8 Tibi dixit cor meum : Exquisivit te facies mea ;
faciem tuam, Domine, requiram.
9 Ne avertas faciem tuam a me ;
ne declines in ira a servo tuo.
Adjutor meus esto ; ne derelinquas me,
neque despicias me, Deus salutaris meus.
10 Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me ;
Dominus autem assumpsit me.
11 Legem pone mihi, Domine, in via tua,
et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos.
12 Ne tradideris me in animas tribulantium me,
quoniam insurrexerunt in me testes iniqui,
et mentita est iniquitas sibi.
13 Credo videre bona Domini in terra viventium.
14 Expecta Dominum, viriliter age :
et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
Mt 17
17 1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum : 2 et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol : vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. 3 Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. 4 Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum. 5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite. 6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. 7 Et accessit Jesus, et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere. 8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. 9 Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. 10 Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire ? 11 At ille respondens, ait eis : Elias quidem venturus est, et restituet omnia. 12 Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. 13 Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.
14 Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens : Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur : nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. 15 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. 16 Respondens autem Jesus, ait : O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum ? usquequo patiar vos ? Afferte huc illum ad me. 17 Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora. 18 Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum ? 19 Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. 20 Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.
21 Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus : Filius hominis tradendus est in manus hominum : 22 et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.
23 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei : Magister vester non solvit didrachma ? 24 Ait : Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur Simon ? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis, an ab alienis ? 25 Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii. 26 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te.
Reply
#27
Ante Diem Sextum Kalendas Februarias – Jovis Dies – MM XX II
Ex 9-11
9 1 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. 2 Quod si adhuc renuis, et retines eos, 3 ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis. 4 Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israël. 5 Constituitque Dominus tempus, dicens : Cras faciet Dominus verbum istud in terra. 6 Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die : mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum ; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit. 7 Et misit Pharao ad videndum : nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.
8 Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron : Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone. 9 Sitque pulvis super omnem terram Ægypti : erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti. 10 Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum : factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis : 11 nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægypti. 12 Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.
13 Dixitque Dominus ad Moysen : Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. 14 Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod non sit similis mei in omni terra. 15 Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra. 16 Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. 17 Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum ? 18 En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus. 19 Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quæ habes in agro : homines enim, et jumenta, et universa quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur. 20 Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, fecit confugere servos suos et jumenta in domos : 21 qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris. 22 Et dixit Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Ægypti. 23 Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram : pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti. 24 Et grando et ignis mista pariter ferebantur : tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est. 25 Et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum : cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit. 26 Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit. 27 Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos : Peccavi etiam nunc : Dominus justus ; ego et populus meus, impii. 28 Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando : ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis. 29 Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra : 30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum. 31 Linum ergo et hordeum læsum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret : 32 triticum autem et far non sunt læsa, quia serotina erant. 33 Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum : et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram. 34 Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum : 35 et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis : nec dimisit filios Israël, sicut præceperat Dominus per manum Moysi.
10 1 Et dixit Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem : ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea hæc in eo : 2 et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios, et signa mea fecerim in eis : et sciatis quia ego Dominus. 3 Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Usquequo non vis subjici mihi ? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. 4 Sin autem resistis, et non vis dimittere eum : ecce ego inducam cras locustam in fines tuos : 5 quæ operiat superficiem terræ, ne quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini : corrodet enim omnia ligna quæ germinant in agris. 6 Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium Ægyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in præsentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone. 7 Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum : Usquequo patiemur hoc scandalum ? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo ; nonne vides quod perierit Ægyptus ? 8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem : qui dixit eis : Ite, sacrificate Domino Deo vestro : quinam sunt qui ituri sunt ? 9 Ait Moyses : Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis : est enim solemnitas Domini Dei nostri. 10 Et respondit Pharao : Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis ? 11 non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino : hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis. 12 Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super terram Ægypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quæ residua fuerit grandini. 13 Et extendit Moyses virgam super terram Ægypti : et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte : et mane facto, ventus urens levavit locustas. 14 Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti : et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt. 15 Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat : nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægypto. 16 Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis : Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos. 17 Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam. 18 Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum. 19 Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum : non remansit ne una quidem in cunctis finibus Ægypti. 20 Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël.
21 Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum : et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant. 22 Extenditque Moyses manum in cælum : et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus. 23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat : ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat. 24 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Ite, sacrificate Domino : oves tantum vestræ et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum. 25 Ait Moyses : Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro. 26 Cuncti greges pergent nobiscum ; non remanebit ex eis ungula : quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri : præsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus. 27 Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos. 28 Dixitque Pharao ad Moysen : Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam : quocumque die apparueris mihi, morieris. 29 Respondit Moyses : Ita fiet ut locutus es : non videbo ultra faciem tuam.
11 1 Et dixit Dominus ad Moysen : Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum, et post hæc dimittet vos, et exire compellet. 2 Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea. 3 Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo. 4 Et ait : Hæc dicit Dominus : Media nocte egrediar in Ægyptum : 5 et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam, et omnia primogenita jumentorum. 6 Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est. 7 Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus : ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël. 8 Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes : Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi : post hæc egrediemur. 9 Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen : Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti. 10 Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua.
Ps 27
27 1 Psalmus ipsi David.
Ad te, Domine, clamabo ; Deus meus, ne sileas a me :
nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.
2 Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te ;
dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
3 Ne simul trahas me cum peccatoribus,
et cum operantibus iniquitatem ne perdas me ;
qui loquuntur pacem cum proximo suo,
mala autem in cordibus eorum.
4 Da illis secundum opera eorum,
et secundum nequitiam adinventionum ipsorum.
Secundum opera manuum eorum tribue illis ;
redde retributionem eorum ipsis.
5 Quoniam non intellexerunt opera Domini,
et in opera manuum ejus destrues illos,
et non ædificabis eos.
6 Benedictus Dominus,
quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ.
7 Dominus adjutor meus et protector meus ;
in ipso speravit cor meum, et adjutus sum :
et refloruit caro mea,
et ex voluntate mea confitebor ei.
8 Dominus fortitudo plebis suæ,
et protector salvationum christi sui est.
9 Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ ;
et rege eos, et extolle illos usque in æternum.
Mt 18,1-20
18 1 In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Quis, putas, major est in regno cælorum ? 2 Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, 3 et dixit : Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. 4 Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum. 5 Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit : 6 qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. 7 Væ mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala : verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit. 8 Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te : bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum. 9 Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te : bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. 10 Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est. 11 Venit enim Filius hominis salvare quod perierat. 12 Quid vobis videtur ? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis : nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit ? 13 Et si contigerit ut inveniat eam : amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt. 14 Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.
15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum : si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. 16 Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. 17 Quod si non audierit eos : dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. 18 Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo : et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo. 19 Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est. 20 Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
Reply
#28
Ante Diem Quintum Kalendas Februarias – Veneris Dies – MM XX II
Ex 12-13
[Image: Screenshot-180.png] *
12 1 Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti : 2 Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni. 3 Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. 4 Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni. 5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et hædum. 6 Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam. 7 Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum. 8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. 9 Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni : caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis. 10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis. 11 Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus) Domini.
12 Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus : et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus. 13 Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti. 14 Habebitis autem hunc diem in monumentum : et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. 15 Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum. 16 Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent. 17 Et observabitis azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. 18 Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam. 19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ. 20 Omne fermentatum non comedetis : in cunctis habitaculis vestris edetis azyma. 21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase. 22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane. 23 Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere. 24 Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum. 25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas. 26 Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio ? 27 Dicetis eis : Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit. 28 Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum. 30 Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus : et ortus est clamor magnus in Ægypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.
31 Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis. 32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi. 33 Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur. 34 Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos. 35 Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. 36 Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis : et spoliaverunt Ægyptios.
37 Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis. 38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis. 39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat præparare. 40 Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum. 41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti. 42 Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis.
43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo. 44 Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet. 45 Advena et mercenarius non edent ex eo. 46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis. 47 Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud. 48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. 49 Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos. 50 Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. 51 Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.
13 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 2 Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis : mea sunt enim omnia. 3 Et ait Moyses ad populum : Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto : ut non comedatis fermentatum panem. 4 Hodie egredimini mense novarum frugum. 5 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Hevæi, et Jebusæi, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto. 6 Septem diebus vesceris azymis : et in die septimo erit solemnitas Domini. 7 Azyma comedetis septem diebus : non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis. 8 Narrabisque filio tuo in die illo, dicens : Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Ægypto. 9 Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos : et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto. 10 Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies. 11 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam : 12 separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis : quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino. 13 Primogenitum asini mutabis ove : quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes. 14 Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid est hoc ? respondebis ei : In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis. 15 Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum : idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo. 16 Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos : eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto.
17 Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terræ Philisthiim quæ vicina est : reputans ne forte pœniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum. 18 Sed circumduxit per viam deserti, quæ est juxta mare Rubrum : et armati ascenderunt filii Israël de terra Ægypti. 19 Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum : eo quod adjurasset filios Israël, dicens : Visitabit vos Deus ; efferte ossa mea hinc vobiscum. 20 Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis. 21 Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis : ut dux esset itineris utroque tempore. 22 Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.
Ps 28
28 1 Psalmus David, in consummatione tabernaculi.
Afferte Domino, filii Dei,
afferte Domino filios arietum.
2 Afferte Domino gloriam et honorem ;
afferte Domino gloriam nomini ejus ;
adorate Dominum in atrio sancto ejus.
3 Vox Domini super aquas ;
Deus majestatis intonuit :
Dominus super aquas multas.
4 Vox Domini in virtute ;
vox Domini in magnificentia.
5 Vox Domini confringentis cedros,
et confringet Dominus cedros Libani :
6 et comminuet eas, tamquam vitulum Libani,
et dilectus quemadmodum filius unicornium.
7 Vox Domini intercidentis flammam ignis ;
8 vox Domini concutientis desertum :
et commovebit Dominus desertum Cades.
9 Vox Domini præparantis cervos :
et revelabit condensa,
et in templo ejus omnes dicent gloriam.
10 Dominus diluvium inhabitare facit,
et sedebit Dominus rex in æternum.
11 Dominus virtutem populo suo dabit ;
Dominus benedicet populo suo in pace.

Mt 18, 21-35
18 21 Tunc accedens Petrus ad eum, dixit : Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei ? usque septies ? 22 Dicit illi Jesus : Non dico tibi usque septies : sed usque septuagies septies. 23 Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. 24 Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta. 25 Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi. 26 Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. 27 Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. 28 Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios : et tenens suffocavit eum, dicens : Redde quod debes. 29 Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. 30 Ille autem noluit : sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum. 31 Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde : et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant. 32 Tunc vocavit illum dominus suus : et ait illi : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me : 33 nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ? 34 Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. 35 Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
* Hebraei ab Aegypto proficiscuntur, Biblia “Federico di Montefeltro”, 1476-1478, in Vaticano, Bibliotheca Apostolica, ms. Urb. Lat. 1, f. 27 r.
Reply
#29
Ante Diem Quartum Kalendas Februarias – Saturni Dies – MM XX II
Ex 14-15
[Image: Whats-App-Image-2022-01-28-at-19-15-58.jpg] *
14 1 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : 2 Loquere filiis Israël : Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quæ est inter Magdalum et mare contra Beelsephon : in conspectu ejus castra ponetis super mare. 3 Dicturusque est Pharao super filiis Israël : Coarctati sunt in terra ; conclusit eos desertum. 4 Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus ; scientque Ægyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.
5 Et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus : immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt : Quid voluimus facere ut dimitteremus Israël, ne serviret nobis ? 6 Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum. 7 Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit : et duces totius exercitus. 8 Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti, et persecutus est filios Israël : at illi egressi sunt in manu excelsa. 9 Cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium, repererunt eos in castris super mare : omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon. 10 Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israël oculos, viderunt Ægyptios post se, et timuerunt valde : clamaveruntque ad Dominum, 11 et dixerunt ad Moysen : Forsitan non erant sepulchra in Ægypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine : quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Ægypto ? 12 nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto, dicentes : Recede a nobis, ut serviamus Ægyptiis ? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine. 13 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie : Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. 14 Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. 15 Dixitque Dominus ad Moysen : Quid clamas ad me ? loquere filiis Israël ut proficiscantur. 16 Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud : ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum. 17 Ego autem indurabo cor Ægyptiorum ut persequantur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius. 18 Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus. 19 Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat castra Israël, abiit post eos : et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum 20 stetit, inter castra Ægyptiorum et castra Israël : et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. 21 Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum : divisaque est aqua. 22 Et ingressi sunt filii Israël per medium sicci maris : erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva. 23 Persequentesque Ægyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium maris. 24 Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum, 25 et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii : Fugiamus Israëlem : Dominus enim pugnat pro eis contra nos. 26 Et ait Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum. 27 Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum : fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus. 28 Reversæque sunt aquæ, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare : nec unus quidem superfuit ex eis. 29 Filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris : 30 liberavitque Dominus in die illa Israël de manu Ægyptiorum. 31 Et viderunt Ægyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos : timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus.
15 1 Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt :
Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est,
equum et ascensorem dejecit in mare.
2 Fortitudo mea, et laus mea Dominus,
et factus est mihi in salutem :
iste Deus meus, et glorificabo eum :
Deus patris mei, et exaltabo eum.
3 Dominus quasi vir pugnator,
Omnipotens nomen ejus,
4 currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare :
electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.
5 Abyssi operuerunt eos ;
descenderunt in profundum quasi lapis.
6 Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine :
dextera tua, Domine, percussit inimicum.
7 Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos :
misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.
8 Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ :
stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.
9 Dixit inimicus : Persequar et comprehendam,
dividam spolia, implebitur anima mea :
evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.
10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare :
submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
11 Quis similis tui in fortibus, Domine ?
quis similis tui, magnificus in sanctitate,
terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?
12 Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.
13 Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti :
et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.
14 Ascenderunt populi, et irati sunt :
dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.
15 Tunc conturbati sunt principes Edom,
robustos Moab obtinuit tremor :
obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui :
fiant immobiles quasi lapis,
donec pertranseat populus tuus, Domine,
donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
17 Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ,
firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine :
sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.
18 Dominus regnabit in æternum et ultra.
19 Ingressus est enim eques Pharao
cum curribus et equitibus ejus in mare :
et reduxit super eos Dominus
aquas maris :
filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.

20 Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, 21 quibus præcinebat, dicens :
Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est :
equum et ascensorem ejus dejecit in mare.
22 Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. 23 Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem. 24 Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ? 25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt : ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum, 26 dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus. 27 Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas.
Ps 29
29 1 Psalmus cantici, in dedicatione domus David.
2 Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me,
nec delectasti inimicos meos super me.
3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.
4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam ;
salvasti me a descendentibus in lacum.
5 Psallite Domino, sancti ejus ;
et confitemini memoriæ sanctitatis ejus.
6 Quoniam ira in indignatione ejus,
et vita in voluntate ejus :
ad vesperum demorabitur fletus,
et ad matutinum lætitia.
7 Ego autem dixi in abundantia mea :
Non movebor in æternum.
8 Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem ;
avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
9 Ad te, Domine, clamabo,
et ad Deum meum deprecabor.
10 Quæ utilitas in sanguine meo,
dum descendo in corruptionem ?
numquid confitebitur tibi pulvis,
aut annuntiabit veritatem tuam ?
11 Audivit Dominus, et misertus est mei ;
Dominus factus est adjutor meus.
12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi ;
conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia :
13 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar.
Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi.

Mt 19
19 1 Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem, 2 et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi. 3 Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes : Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa ? 4 Qui respondens, ait eis : Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos ? Et dixit : 5 Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. 6 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. 7 Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere ? 8 Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic. 9 Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur : et qui dimissam duxerit, mœchatur. 10 Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. 11 Qui dixit illis : Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. 12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt : et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus : et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.
13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. 14 Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum cælorum. 15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
16 Et ecce unus accedens, ait illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam ? 17 Qui dixit ei : Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. 18 Dicit illi : Quæ ? Jesus autem dixit : Non homicidium facies ; non adulterabis ; non facies furtum ; non falsum testimonium dices ; 19 honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum. 20 Dicit illi adolescens : Omnia hæc custodivi a juventute mea : quid adhuc mihi deest ? 21 Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me. 22 Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones. 23 Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum. 24 Et iterum dico vobis : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum. 25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes : Quis ergo poterit salvus esse ? 26 Aspiciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt.
27 Tunc respondens Petrus, dixit ei : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te : quid ergo erit nobis ? 28 Jesus autem dixit illis : Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. 29 Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. 30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
*Iter Hebraeorum, from G. Ravasi, "Guida alla Bibbia".
Reply
#30
Ante Diem Tertium Kalendas Februarias – Dominicus Dies – MM XX II
Ex 16-18
16 1 Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti. 2 Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine. 3 Dixeruntque filii Israël ad eos : Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate : cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame ? 4 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ecce ego pluam vobis panes de cælo : egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies : ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non. 5 Die autem sexto parent quod inferant : et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies. 6 Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israël : Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti, 7 et mane videbitis gloriam Domini : audivit enim murmur vestrum contra Dominum : nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos ? 8 Et ait Moyses : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate : eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum : nos enim quid sumus ? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. 9 Dixit quoque Moyses ad Aaron : Dic universæ congregationi filiorum Israël : Accedite coram Domino : audivit enim murmur vestrum. 10 Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël, respexerunt ad solitudinem : et ecce gloria Domini apparuit in nube. 11 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : 12 Audivi murmurationes filiorum Israël. Loquere ad eos : Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus : scietisque quod ego sum Dominus Deus vester. 13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra : mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum. 14 Cumque operuisset superficiem terræ, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinæ super terram. 15 Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem : Manhu ? quod significat : Quid est hoc ? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses : Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum. 16 Hic est sermo, quem præcepit Dominus : Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum : gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis. 17 Feceruntque ita filii Israël : et collegerunt, alius plus, alius minus. 18 Et mensi sunt ad mensuram gomor : nec qui plus collegerat, habuit amplius : nec qui minus paraverat, reperit minus : sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt. 19 Dixitque Moyses ad eos : Nullus relinquat ex eo in mane. 20 Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere cœpit vermibus, atque computruit : et iratus est contra eos Moyses.

21 Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum : cumque incaluisset sol, liquefiebat. 22 In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines : venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi. 23 Qui ait eis : Hoc est quod locutus est Dominus : Requies sabbati sanctificata est Domino cras : quodcumque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt coquite : quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane. 24 Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo. 25 Dixitque Moyses : Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini : non invenietur hodie in agro. 26 Sex diebus colligite : in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur. 27 Venitque septima dies : et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt. 28 Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam ? 29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices : maneat unusquisque apud semetipsum ; nullus egrediatur de loco suo die septimo. 30 Et sabbatizavit populus die septimo. 31 Appellavitque domus Israël nomen ejus Man : quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle. 32 Dixit autem Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes : ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti. 33 Dixitque Moyses ad Aaron : Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras, 34 sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum. 35 Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem : hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan. 36 Gomor autem decima pars est ephi.
17 1 Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. 2 Qui jurgatus contra Moysen, ait : Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses : Quid jurgamini contra me ? cur tentatis Dominum ? 3 Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens : Cur fecisti nos exire de Ægypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti ? 4 Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens : Quid faciam populo huic ? adhuc paululum, et lapidabit me. 5 Et ait Dominus ad Moysen : Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israël : et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade. 6 En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb : percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël : 7 et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes : Estne Dominus in nobis, an non ?

8 Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim. 9 Dixitque Moyses ad Josue : Elige viros : et egressus, pugna contra Amalec : cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea. 10 Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec : Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis. 11 Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël : sin autem paululum remisisset, superabat Amalec. 12 Manus autem Moysi erant graves : sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit : Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis. 13 Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii. 14 Dixit autem Dominus ad Moysen : Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue : delebo enim memoriam Amalec sub cælo. 15 Ædificavitque Moyses altare : et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens : 16 Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.
[Image: R.9ec930ea4e865fdf9921236b2bc464b4?rik=C...ImgRaw&r=0] *
18 1 Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ fecerat Deus Moysi, et Israëli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto, 2 tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat, 3 et duos filios ejus : quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre : Advena fui in terra aliena ; 4 alter vero Eliezer : Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis. 5 Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei. 6 Et mandavit Moysi, dicens : Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii tui cum ea. 7 Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum : salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum, 8 narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël : universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus. 9 Lætatusque est Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israëli, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum. 10 Et ait : Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis ; qui eruit populum suum de manu Ægypti. 11 Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos : eo quod superbe egerint contra illos. 12 Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo : veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo.

13 Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam. 14 Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait : Quid est hoc quod facis in plebe ? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam ? 15 Cui respondit Moyses : Venit ad me populus quærens sententiam Dei : 16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam præcepta Dei, et leges ejus. 17 At ille : Non bonam, inquit, rem facis. 18 Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est : ultra vires tuas est negotium ; solus illud non poteris sustinere. 19 Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum : 20 ostendasque populo cæremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant. 21 Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, 22 qui judicent populum omni tempore : quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent : leviusque sit tibi, partito in alios onere. 23 Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et præcepta ejus poteris sustentare : et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace. 24 Quibus auditis, Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat. 25 Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos. 26 Qui judicabant plebem omni tempore : quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes. 27 Dimisitque cognatum suum : qui reversus abiit in terram suam.
Ps 30
30 1 In finem. Psalmus David, pro extasi.
2 In te, Domine, speravi ;
non confundar in æternum :
in justitia tua libera me.
3 Inclina ad me aurem tuam ;
accelera ut eruas me.
Esto mihi in Deum protectorem,
et in domum refugii, ut salvum me facias :
4 quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu ;
et propter nomen tuum deduces me et enutries me.
5 Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi,
quoniam tu es protector meus.
6 In manus tuas commendo spiritum meum ;
redemisti me, Domine Deus veritatis.
7 Odisti observantes vanitates supervacue ;
ego autem in Domino speravi.
8 Exsultabo, et lætabor in misericordia tua,
quoniam respexisti humilitatem meam ;
salvasti de necessitatibus animam meam.
9 Nec conclusisti me in manibus inimici :
statuisti in loco spatioso pedes meos.
10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor ;
conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.
11 Quoniam defecit in dolore vita mea,
et anni mei in gemitibus.
Infirmata est in paupertate virtus mea,
et ossa mea conturbata sunt.
12 Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium,
et vicinis meis valde, et timor notis meis ;
qui videbant me foras fugerunt a me.
13 Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde ;
factus sum tamquam vas perditum :
14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu.
In eo dum convenirent simul adversum me,
accipere animam meam consiliati sunt.
15 Ego autem in te speravi, Domine ;
dixi : Deus meus es tu ;
16 in manibus tuis sortes meæ :
eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.
17 Illustra faciem tuam super servum tuum ;
salvum me fac in misericordia tua.
18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te.
Erubescant impii, et deducantur in infernum ;
19 muta fiant labia dolosa,
quæ loquuntur adversus justum iniquitatem,
in superbia, et in abusione.
20 Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine,
quam abscondisti timentibus te ;
perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum !
21 Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum ;
proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.
22 Benedictus Dominus,
quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.
23 Ego autem dixi in excessu mentis meæ :
Projectus sum a facie oculorum tuorum :
ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te.
24 Diligite Dominum, omnes sancti ejus,
quoniam veritatem requiret Dominus,
et retribuet abundanter facientibus superbiam.
25 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum,
omnes qui speratis in Domino.

Mt 20, 1-16
20 1 Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. 2 Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. 3 Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, 4 et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. 5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam : et fecit similiter. 6 Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ? 7 Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam. 8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos. 9 Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. 10 Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios. 11 Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias, 12 dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus. 13 At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ? 14 Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. 15 Aut non licet mihi quod volo, facere ? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ? 16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.   
*Moses and the Miracle of Water, Sebastiano Ricci, 1725-1726, Turin, Gallery of the House of Savoy
Reply




Users browsing this thread: 1 Guest(s)