PSALTERIVM BEATAE MARIAE VIRGINIS
#1
PSALMUS MARIAE I
Beatus vir qui diligit nomen tuum Virgo Maria: gratia tua animam ejus confortabit.
Tamquam lignum aquarum fontibus irrigatum: uberrimos iustitiae fructus propagabit.
Benedicta tu inter mulieres: propter humilitatem et credulitatem cordis tui
Universas enim feminas vincis pulchritudine carnis: superas Angelos et Archangelos excellentia sanctitatis.
Misericordia, et gratia ubique praedicantur: Deus operibus manuum tuarum benedixit.


HIC
[-] The following 1 user Likes NoliTardare's post:
  • Ambrosiano
Reply
#2
PSALMUS MARIAE II
Quare fremuerunt inimici nostri: et adversum nos meditati sunt inania?
Protegat nos dextera tua Mater Dei: ut acies terribilis confundens ac destruens eos.
Venite ad eam omnes qui laboratis et tribulati estis: et refrigerium dabit animabus vestris,
Accedite ad eam in tentationibus vestris: et stabiliet vos serenitas vultus ejus.
Benedicite illam in toto corde vestro: misericordia enim illius plena est omnis terra.
Reply
#3
PSALMUS MARIAE III
Domina quid multiplicati sunt qui tribulant me? In tempestate tua persequeris et dissipabis eos.
Dissolve colligationes impietatis nostrae: tolle falciculos peccatorum nostrorum.
Miserere mei Domina, et sana infirmitatem meam: tolle dolorem et angustiam cordis mei.
Ne tradas me in manibus inimicorum meorum: et in die mortis meae conforta animam meam.
Deduc me ad portum salutaris: et spiritum meum redde creatori suo.
Gloria tibi sit orphanorum Mater: fac nobis gratus fit omnipotens Pater.
Reply
#4
CANTICVM MARIAE
Te Matrem Dei laudamus: te Mariam virginem profitemur.
Te aeterni Patris sponsam: omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli et Archangeli: tibi omnes Principatus humiliter serviunt.
Tibi omnes potestates et supernae Virtutes: caeli caelorum, et universae dominationes obediunt.
Tibi omnes Throni, tibi Cherubim et Seraphim: exultantes assistunt.
Tibi omnes Angelicae creaturae: incessabili voce proclamant
Sancta, Sancta, Sancta, Maria Dei Genitrix, Mater et Virgo.
Pleni sunt caeli et terra: maiestatis gloriae fructus ventris tui. Te gloriosus Apostolorum Chorus: sui creatoris Matrem collaudat.
Te Martyrum coetus candidatus: Christi genitricem glorificat.
Te gloriosus Confessorum exercitus: Trinitatis templum appellat.
Te amabilis Chorus virginum: suae virginitatis exemplum praedicat.
Te tota caelestis curia: caelorum Reginam honorat.
Te per universum orbem: Ecclesia Sancta invocando concelebrat.
Matrem: divinae Maiestatis. Venerandam te veram Regis caelestis puerperam.
Sanctam quoque: dulcem et piam.
Tu Angelorum Domina.
Tu paradisi janua.
Tu scala regni caelestis.
Tu Regis gloriae thalamus.
Tu arca pietatis et gratiae.
Tu vena misericordiae.
Tu refugium peccatoris.
Tu es Mater Salvatoris.
Tu ad liberandum exulem hominem: Filium Dei suscepisti in uterum.
Per te expugnato hoste antiquo: sunt aperta fidelibus regna coelorum. Tu cum Filio tuo sedes: ad dexteram Patris.
Tu ipsum pro nobis roga Virgo Maria: quam ad nos judicandum credimus esse venturum.
Te ergo poscimus nobis famulis tuis subveni: qui pretioso sanguine Filij tui sumus redempti.
Aeterna fac Virgo serena: cum servis tuis in gloria praemiari.
Salvum fac populum tuum Domina: ut simus particips hereditatis tuae.
Et rege nos, et extolle nos: usque in aeternum.
Per singulos dies: O pia te salutamus.
Et laudare te cupimus in aeternum: devota mente et voce.
Dignare dulcis Maria: nunc et semper nos sine delicto conservare.
Miserere nobis pia: miserere nobis.
Fiat misericordia tua magna nobiscum: quia in te dulcis Maria confidimus.
In te clementissima Domina speramus: defende nos in aeternum, Amen.
Te decet laus, te decet imperium: tibi virtus et gloria in saecula saeculorum. Amen.
Reply
#5
PSALMVS MARIAE IV
Cum invocarem exaudjsti me Domina: et de sublimi solio tuo mei dignata es recordari.
A rugientibus praeparatis ad escam: et de manibus quaerentium me liberatus sum gratiā tuā.
Quoniam benigna est misericordia et pietas tua: in omnes qui invocant nomen sanctum tuum.
Benedicta sis Domina in aeternum: et Majestas tua ex altetur in saeculum saeculi.
Glorificate eam gentes in virtute vestra: et cuncti populi terrae extollite magnificentiam ejus.
Reply
#6
PSALMVS MARIAE V
Verba mea auribus percipe Domina, et ne avertas a me speciositatem vultus tui.
Converte luctum nostrum in gaudium: et tribulationem nostram in jubilationem.
Corruant ante pedes nostros inimici nostri. Virtute tua eorum capita conterantur.
Benedicat te omnis lingua: et nomen sanctum tuum confiteatur omnis caro.
Spiritus enim tuum super mel dulcis: et haeredidas tua super mel et favum.
Reply
#7
CANTICVM MARIAE

Benedicite omnia opera Dominae gloriosae: laudate et superexaltate eam in saecula.
Benedicite Angeli Dominae nostrae: Benedicite caeli Dominae nostrae.
Benedicat omnis creatura Dominam nostram: quam Rex sic voluit benedici.
Benedicta fit o Summi Regis filia: quae odore praeis cuncta lilia.
Benedicta sis corona Dominatorum omnium: benedicta sis gloria Jerusalem.
Odor tuus sicut agri pleni cui benedixit Dominus: qui in benedicentes te redundat irrigans omnia intima eorum.
Qui benedixerit tibi o Virgo beata, sit ille jugiter benedictus, qui maledixerit tibi rosa candidissima, sit ille maledictus.
Non recedat de domo servorum tuorum: vini et olei abundantia.
In nomine tuo omne genu flectatur: coelestium, terrestrium, et infernorum.
Benedicamus Deum qui te creavit: benedictus uterque parens qui te generavit.
Benedicta sis Domina in caelo et in terra: laudabilis et gloriosa et superexaltata in saecula.
Reply
#8
ORATIO
Ave Domina praecellentissima, et inter sanctos post Deum sanctissima Maria: quae virginea foecunditate virginitate admirabilis, Jesum Christum mundi Salvatorem genuisti: gratissimum Dei templum et Spiritus Sancti venerandum sacrarium. Inclina, quaeso, aures tuae pietatis precibus hujus servi tui: et caliginem vitiorum meorum tuae sanctitatis radiis dissipa, ut tibi placeam in aeternum. Amen.
Reply
#9
AD PRIMAM
Domina, in adjutorium meum intende.
Domina, ad adjuvandum me festina.
Gloria tibi sit orphanorum Mater: fac nobis gratus fit omnipotens Pater.
PSALMUS 6
Domina, ne in furore Dei sinas me corripi: neque in ira ejus judicari.
Propter honorem nominis tui, Domina: propitietur nobis fructus gloriosus ventris tui.
De porta inferi, et de ventre abyssi, tuis sanctis precibus libera nos.
Aperiantur nobis januae sempiternae: ut enarremus in aeternum mirabilia tua.
Quia neque mortui, neque qui in inferno sunt laudabunt te Domina: sed qui tua gratia vitam aeternam possidebunt.
Reply




Users browsing this thread: 1 Guest(s)